Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4790

Previous Number Next Number See English 

4790. [4830. [[a.]]] De scriptis in altera vita Aliquoties animadverti quod qui in altera [vita] sunt, tam in scriptis legant, quam etiam scribant, et miratus quomodo id, quia contra ideas de statu illorum, sed quandoque apparuerunt chartae coram oculis scriptae manu, et quoque exaratae quasi typis, et hodie scriptum quod etiam legi clare, sed voces non intellexi, erant vulgari stylo, sed linguae alicujus regionis in terris, legi ordine sed non intellexi, sed erat angelus apud me, et intellexit omnia, dictum quod talis stylus sit in altera vita, formata secundum ideas eorum, et quod perceptio detur illis tunc intelligendi illa, etiam numeri intermixti erant, non erant characteres peregrini, sed stylus ex literis latinis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church