118. Quod sic manifestari potuerit, quod Deus Homo factus sit; hoc enim primum et essentialissimum est propter quod Verbum; nam nemo potest credere in Deum, et amare Deum, quem non sub aliqua specie comprehendere potest, quapropter qui invisibile et sic incomprehensibile agnoscunt, labuntur cogitatione in naturam, et sic in nullum Deum credunt: quapropter placuit Domino hic nasci, et hoc manifestum facere per Verbum, ut non modo id notum fieret in hoc orbe, sed etiam ut per id manifestum fieret Spiritibus et Angelis etiam ex aliis Telluribus, et quoque gentibus ex nostra {1}. @1 Quod Gentes in altera vita instruantur ab Angelis, et quod illi, qui secundum religiosum suum bene vixerunt, recipiant vera fidei, et agnoscant Dominum, n: 2049, 2595, 2598, 2600, 2601, 2603, 2661, 2863, 3263.$