119. Sciendum est, quod Verbum in nostra Tellure, per coelum a Domino datum, sit unio coeli et mundi; ob quem finem est correspondentia omnium quae in litera in Verbo cum Divinis in coelo; et quod Verbum in supremo ac intimo suo sensu agat de Domino, de Regno Ipsius in coelis et in terris, deque amore et fide ab Ipso et in Ipsum, proinde de vita ab Ipso et in Ipso; talia sistuntur angelis in coelo, quando Verbum nostrae telluris legitur et praedicatur {1}. @1 Quod Verbum aliter intelligatur ab angelis in coelis, quam ab hominibus in terris, et quod illis sit sensus internus seu spiritualis, his autem externus seu naturalis, n: 1769 ad 1772, 1887, 2143, 2333, 2396, 2540, 2541, 2545, 2551. Quod Verbum sit uniens coeli et terrae, n: 2310, 2495, 9212, 9216, 9357, 10375. Quod Verbum ideo per meras correspondentias scriptum sit, n: 1404, 1408, 1409, 1540, 1619, 1659, 1709, 1783, 8615, 10687. Quod in sensu intimo Verbi agatur unice de Domino ac de Ipsius Regno, n: 1873, 2249, 2523, 7014, 9357.$