161. Spiritus qui in mundo fuerat Antistes et Praedicator, prorsus non credebat quod aliae Tellures darentur quam nostra, ex causa quia cogitaverat in mundo, quod Dominus solum in hac Tellure natus sit, et nulli absque Domino salus; quapropter redactus est in similem statum, in quem rediguntur spiritus quando apparent in Tellure sua sicut homines, de quo mox supra, et sic missus est in Tellurem illam, ut non modo videret eam, sed etiam loqueretur cum incolis ibi quo facto, dabatur etiam communicatio inde mecum, ut similiter viderem incolas, et quoque aliqua super Tellure illa (videatur supra n: 135). Apparebant tunc quatuor Genera hominum, sed unum genus post alterum successive; primum visi sunt homines vestiti; dein nudi colore humano carneo: postea nudi sed corpore inflammato: demum nigri.