Earths in the Universe (Whitehead) n. 163

Previous Number Next Number See English 

163. Dicebant porro, quod perceptionem habeant, num Conjugiale sit apud illos ex sua gente qui nudi sunt; et ostendebatur quod id percipiant ex idea spirituali de Conjugio, quae mecum communicata erat talis, ut similitudo interiorum esset formata per conjunctionem boni et veri, ita amoris et fidei, et quod ex illa conjunctione defluente in corpus existat amor conjugialis; nam omnia quae animi sunt, sistuntur in aliqua specie naturali in corpore, ita in specie amoris conjugialis, cum interiora duorum se mutuo amant, et quoque ex amore illo desiderant velle et cogitare unus sicut alter, ita quoad interiora quae mentis simul esse et conjungi; inde affectio spiritualis quae mentium fit naturalis in corpore, ac induit se sensu amoris conjugialis; affectio spiritualis quae mentium est affectio boni et veri, ac conjunctionis eorum, nam omnia mentis, seu cogitationis et voluntatis, se referunt ad verum et bonum. Dicebant etiam, quod prorsus non conjugiale detur inter unum virum et plures uxores, quoniam conjugium boni et veri, quod est mentium, non dabile est quam inter binos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church