172. Postea visi sunt spiritus monachales, qui nempe fuerunt Monachi peregrinatores seu Missionarii in mundo, de quibus supra dictum est, et quoque visa est Turba spirituum, qui erant ex illa Tellure, plerique mali, quos in sui partes traxerunt et seduxerunt: hi visi sunt ad plagam orientalem illius Telluris, e qua abegerunt bonos qui se ad septentrionale latus Telluris, de quibus prius, contulerunt: illa turba una cum suis seductoribus in unum collecta est ad aliquot millia, et separata; mali ex illa conjecti sunt in inferna. Cum uno spiritu Monacho dabatur etiam loqui, et quaerere quid faceret ibi; dicebat ut illos doceret de Domino; quid porro, de Coelo et Inferno; quid porro, de Fide omnium quae dicturus; quid porro, de Potestate remittendi peccata, ac aperiendi et claudendi Coelum; explorabatur tunc quid sciret de Domino, de veris fidei, de remissione peccatorum, de salvatione hominis, ac de coelo et inferno, et compertum est, quod vix aliquid sciret, et quod esset in obscuro et in falso de omnibus et singulis; et quod solum insideret ei lucrandi et dominandi cupiditas, quam in mundo contraxit, et inde secum tulit; quare dicebatur ei, quod quia ex illa cupiditate usque illuc peregrinatus est, et quia talis est quoad doctrinam, non aliter potuisset quam apud spiritus illius Telluris auferre lucem coelestem, et inferre tenebras inferni, et sic efficere quod infernum apud illos dominaretur, et non Dominus. Praeterea astutus erat in seducendo, sed stupidus quoad illa quae coeli: is quia talis erat, dein conjectus est in infernum. Ita spiritus illius Telluris ab illis liberati sunt.