Earths in the Universe (Whitehead) n. 173

Previous Number Next Number See English 

173. Spiritus illius Telluris inter alia quoque dicebant, quod advenae illi qui, ut dictum est, erant spiritus Monachi, omni studio persuaserint ut in societate simul viverent, et non separati et solitarii: spiritus enim et Angeli habitant et cohabitant similiter ut in mundo; qui congregati habitaverunt in mundo, etiam congregati in altera vita habitant, et qui separati in domos et familias, etiam separati ibi habitant; hi Spiritus in tellure sua, cum ibi vixerunt homines, habitaverunt separati, domus et domus, familiae et familiae, et sic gentes et gentes, et inde nesciverunt quid esset habitare in societate simul: quare cum dicebatur illis, quod advenae illi ita persuaderent ob causam ut imperarent seu dominarentur super illos, et quod non aliter possent subjicere illos sibi et facere illos servos, respondebant quod prorsus nesciant quid sit imperare et dominari; quod fugiant ad solam ideam imperii et dominatus, animadvertebam ex eo, quod unus ex illis, qui nos comitabatur retro, cum ostenderem illi urbem, in qua habitabam, ad primum aspectum ejus aufugeret, et amplius non visus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church