Earths in the Universe (Whitehead) n. 174

Previous Number Next Number See English 

174. Tunc loquutus sum cum Angelis, qui apud me erant, de Dominiis, quod duo genera dominii sint, unum amoris erga proximum, et alterum amoris sui; et quod dominium amoris erga proximum sit inter illos qui separati in domos, familias, et gentes habitant; at dominium amoris sui inter illos qui in societate simul habitant: inter illos qui separati in domos, familias et gentes vivunt, dominatur ille qui Pater gentis est et sub illo Patres familias, et sub his Patres cujusvis domus: Pater gentis dicitur, ex quo familiae, et ex familiis domus; sed omnes illi dominantur ex amore, sicut Patris erga liberos; docet illos quomodo vivent, benefacit illis, et quantum potest ex suo illis dat; et nusquam in animum ejus venit subjicere illos sibi ut subditos aut sicut famulos, sed amat ut obediant illi sicut filii patri suo; et quia hic amor crescit in descendendo, ut notum est, ideo Pater gentis ex interiori amore agit quam ipse pater ex quo filii proxime sunt: tale etiam dominium est in coelis, quoniam tale dominium est Domini; est enim dominium Ipsius ex divino Amore erga universum genus humanum. At dominium amoris sui, quod oppositum est dominio amoris erga proximum, incepit cum homo se abalienavit a Domino; nam quantum homo Dominum non amat et colit, tantum se amat et colit, et tantum quoque amat mundum: ex necessitate tunc, ut tuti essent, contulerunt se gentes cum familiis et domibus in unum, et iniverunt Regimina sub variis formis; quantum enim ille amor crevit, tantum increverunt omnis generis mala, sicut inimicitiae, invidiae, odia, vindictae, saevitiae, doli, contra omnes qui se opponebant; a proprio enim, in quo sunt qui in amore sui, non aliud scaturit quam malum, nam proprium hominis non est nisi quam malum, et proprium, quia malum, non recipit bonum e coelo; inde amor sui, dum est regnans, est pater omnium talium malorum {1}: et quoque ille amor talis est ut, quantum ei laxantur fraena, ruat usque tandem ut unusquisque talis dominari velit super omnes alios in universo terrarum orbe, et unusquisque velit possidere omnia aliorum bona; imo nec hoc satis est, dominari vult super universum coelum; ut constare potest ex hodierna Babylonia. Hoc nunc est dominium amoris sui, a quo tantum differt dominium amoris erga proximum, quantum Coelum ab Inferno. Sed quantumvis dominium amoris sui tale est in societatibus, seu in Regnis et Imperiis, usque tamen datur dominium amoris erga proximum etiam in illis, apud eos qui sapientes sunt ex fide et amore in Deum, hi enim amant proximum: quod hi etiam in Coelis habitent distincti in gentes, familias, et domos, tametsi in societatibus simul, sed secundum affinitates spirituales, quae sunt boni amoris et veri fidei, alibi, ex divina Domini Misericordia, dicetur. @1 Quod hominis proprium, quod trahit a parentibus, non sit nisi quam densum malum, n: 210, 215, 731, 874, 876, 987, 1047, 2307, 2318, 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731. Quod hominis proprium sit amare se prae Deo, et mundum prae coelo, et nihili facere proximum respective ad se, nisi modo propter se, ita semet, sic quod sit amor sui et mundi, n: 694, 731, 4317 5660. Quod ex amore sui et mundi, dum praedominantur, omnia mala, n: 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480, 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742. Quae sunt contemtus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, dolus, n: 6667, 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742: et quod ex his malis omne falsum, n: 1047, 10283, 10284, 10286.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church