Earths in the Universe (Whitehead) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. Spiritus Joviales cum viderent Equos hujus telluris, apparebant Equi mihi solito minores, tametsi erant satis robusti et alti; hoc fuit ex idea illorum Spirituum de Equis ibi; dicebant, quod etiam apud illos essent similes, at multo majores, sed quod sint feri seu in sylvis, et quod cum visuntur terrificent illos, tametsi nihil nocent; addebant quod pro illis sit timor insitus seu naturalis: inde dabatur occasio cogitandi de causa illius timoris; Equus enim significat in spirituali sensu Intellectuale formatum ex scientificis {1}; et quia timent excolere Intellectuale per scientias e mundo, inde influxus timoris. Quod scientifica, quae eruditionis humanae sunt, non curent, videbitur in sequentibus. @1 Quod Equus significet Intellectuale, n: 2760, 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6400, 6534, 7024, 8146, 8148. Et quod Equus albus in Apocalypsi sit Intellectus Verbi, n. 2760.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church