Earths in the Universe (Whitehead) n. 61

Previous Number Next Number See English 

61. Spiritus illius Telluris non volunt in consortio esse cum spiritibus nostrae Telluris, quia differunt animis et moribus; dicunt, quod spiritus nostrae Telluris sint astuti, ac ad machinanda mala prompti et ingeniosi: et quod parum sciant et cogitent de bono. Praeterea spiritus Telluris Jovis multo sapientiores sunt spiritibus nostrae Telluris; de nostris etiam dicunt, quod multa loquantur et parum cogitent, et sic quod non multa possint interius percipere, et ne quidem quid bonum: concludunt inde, quod homines nostrae Telluris, homines externi sint. Quondam etiam permittebatur spiritibus malis nostrae Telluris agere per artes suas malas, et infestare Spiritus Joviales, qui apud me; hi illos admodum diu sustinebant, sed tandem fassi sunt quod non possent amplius, et quod crederent pejores non dari, nam pervertebant illorum imaginationem et quoque cogitationem ita, ut sibi viderentur quasi ligati, et non nisi quam ope Divina inde extricandi et liberandi. Cum legerem in Verbo aliqua de Passione Salvatoris nostri, tunc Spiritus Europaei inferebant dira scandala, animo seducendi Spiritus Joviales: inquirebatur quinam essent, et quid in mundo obiverant, et compertum quod quidam eorum fuerint Praedicatores, et plures ex illis qui se ex Societate Domini seu Jesuitas vocant; dicebam, quod illi, cum in mundo vixerunt, tunc per Praedicationes de Passione Domini commovere potuerint vulgus ad lachrymas; addebam etiam causam, quod in mundo aliter cogitaverint et aliter loquuti sint, ita aliud corde gesserint, et aliud ore tulerint, et quod nunc non ita fraudulenter illis liceat loqui; nam cum fiunt spiritus, adiguntur ad loquendum prorsus sicut cogitant. Obstupuerunt Spiritus Jovis maxime, quod tale dissidium interiorum et exteriorum apud hominem dari posset, nempe prorsus aliter loqui et aliter cogitare, quod sibi impossibile esset. Mirabantur, cum audirent, quod plures, qui ex nostra Tellure, etiam Angeli fiant, et quod illi prorsus alio corde sint; autumabant tunc quod in nostra Tellure omnes essent illis similes; sed dictum quod multi non tales sint, et quod etiam sint qui ex bono cogitant, et non ex malo sicut illi, et quod qui ex bono, angeli fiant. Ut scirent quod ita esset, ex coelo ab e nostra Tellure veniebant Chori, unus post alterum qui simul una voce et cum concentu glorificabant Dominum {1}: Chori illi tantopere oblectabant Spiritus Joviales qui apud me, ut viderentur sibi quasi in coelum rapti: glorificatio illa per choros perstabat per horam circiter: delitias illorum, quas inde capiebant, mecum communicatas, sentire dabatur: dicebant quod id dicerent suis qui alibi. @1 Quod dicatur Chorus, cum plures spiritus simul et unanimiter loquuntur, de quibus, n: 2595, 2596, 3350: quod in loquela eorum sit concentus, de quo, n: 1648, 1649. Quod per choros in altera vita fiat inauguratio in unanimitatem, n: 5182.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church