Earths in the Universe (Whitehead) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. Quod praesentiam spirituum apud incolas Telluris Jovis in specie attinet, sunt spiritus qui castigant, sunt qui instruunt, et sunt qui regunt illos: spiritus qui castigant, applicant se lateri sinistro, et se inclinant versus tergum, et cum ibi, depromunt ex memoria hominis omnia ejus facta et cogitata: hoc enim spiritibus facile est, nam cum ad hominem alluunt, in omnem ejus memoriam veniunt {***i***}. Si inveniunt quod male egerit, aut male cogitaverit, redarguunt illum, et quoque castigant dolore artuum, pedum sive manuum, aut dolore circa epigastricam regionem; hoc quoque possunt spiritus dextre quando permittitur; tales cum ad hominem veniunt, incutiunt horrorem cum timore, inde scit homo adventum eorum: incutere timorem possunt mali spiritus cum aliquem adeunt, imprimis illi, qui dum vixerant in mundo, fuerunt latrones. Ut scirem, quomodo illi spiritus faciunt, cum ad hominem suae Telluris veniant, permissum fuit, ut talis spiritus etiam me adiret; quando prope erat, horror cum timore me occupavit manifeste, at non interius sed exterius horrui, quia novi quod talis spiritus esset; visus etiam est, et apparuit sicut nubes obscura cum stellis mobilibus in nube; stellae mobiles significant falsitates, at stellae fixae veritates {***u***}: is se applicuit sinistro meo lateri versus tergum; et quoque incepit me redarguere ex factis et cogitatis, qua deprompsit ex memoria mea, et quoque sinistre interpretabatur; sed impeditus est ab angelis: cum appercepit quod apud alium quam suae Telluris hominem esset, coepit mecum loqui et dicere, quod omnia et singula, quae homo egit et cogitavit, cum venit ad illum, sciat; tum quod severe redarguat illum, et quoque castiget variis doloribus. Alio tempore etiam venit ad me talis spiritus castigator, et applicuit se lateri meo sinistro infra medium corporis, ut prior, qui etiam voluit punire; sed etiam is arcebatur ab angelis: ostendebat mihi usque punitionum genera, quae illis permittuntur inferre hominibus suae Telluris, si male agunt et male agere intendunt; erant, praeter dolorem artuum, etiam coarctatio dolorifica circa medium ventrem, quae sentitur sicut compressio a cingulo acuto; tum etiam erat respirationis sublatio per vices usque ad angustias; et quoque inhibitio ne aliquid praeter panem ederent ad tempus; demum denuntiatio mortis, si similia facere non intermitterent, et tunc privatio gaudii ex conjuge, liberis et consociis; dolor inde tunc quoque insinuatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church