Earths in the Universe (Whitehead) n. 73

Previous Number Next Number See English 

73. Spiritus autem qui instruunt, applicant se quoque lateri eorum sinistro, sed magis antrorsum, redarguunt etiam, sed leniter, et mox docent quomodo victuri: apparent illi etiam obscuri, at non ut priores sicut nubes, sed sicut saccis induti: hi vocantur Instructores, priores autem Castigatores. Cum Spiritus illi adsunt, etiam Spiritus Angelici adsunt; hi assident capiti, et id peculiari modo implent; percipitur etiam praesentia illorum ibi sicut lenis aspiratio, nam timent ne homo ex illorum allapsu et influxu vel minimum doloris aut anxietatis percipiat: illi regunt spiritus castigatores et instructores, illos ne homini pejus faciant quam permittitur a Domino, hos ut verum dicant. Cum spiritus castigator apud me erat, etiam tunc spiritus angelici aderant, et tenebant faciem meam continue hilarem et ridentem, ac regionem circa labra prominentem, ac os meum paulo apertum; hoc faciunt angeli per influxum facile, cum a Domino permittitur: dicebant quod talem vultum inducant incolis Telluris suae cum adsunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church