84. Visum est mihi Calvitium, sed modo suprema ejus pars, quae ossea; et dicebatur, quod tale videant illi, qui intra annum morituri sunt, et quod tunc se praeparent. Ibi mortem non timent, nisi propter quod relinquant conjugem, liberos, aut parentes, nam sciunt quod post mortem victuri sint; et quod e vita non abeant quia in coelum; quapropter mori non vocant mori, sed coelificari. Qui in illa tellure vixerunt in amore vere conjugiali, et curam liberorum, sicut parentes decet, habuerunt, illi non moriuntur per morbos, sed tranquille sicut in somno; ac ita transmigrant e mundo in coelum. Aetas hominum ibi ut plurimum est triginta annorum, secundum annos nostrae telluris: causa quod intra spatium temporis tam breve moriantur, est ex Providentia Domini, ne copia hominum ibi crescat ultra numerum quam qui a tellure illa sustentari possit; et quia postquam impleverunt illos annos, non patiuntur se duci per spiritus et angelos, sicut qui nondum impleverunt, quapropter spiritus et angeli raro adultiores adeant; maturescunt etiam citius quam in nostra tellure; etiam in primo flore juventutis sociant conjugia; et tunc illorum delitiae sunt amare conjugem, et curam liberorum habere; caeteras delitias quidem delitias vocant, sed respective externas.