Earths in the Universe (Whitehead) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. DE TELLURE SEU PLANETA MARTIS, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS Spiritus Martis sunt inter Spiritus, qui ex telluribus Mundi hujus Solis sunt, omnium optimi, sunt enim quoad plurem partem ut coelestes homines, non absimiles illis qui ab Antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerunt {1}. Quando repraesentantur quales sunt, repraesentantur facie in coelo et corpore in mundo spirituum; et qui eorum angeli sunt, facie versus Dominum, et corpore in coelo. @1 Quod Prima et antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerit Ecclesia coelestis, quae omnium primaria, de qua, n: 607, 895, 920, 1121, 1122, 1123, 1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545. Quod Ecclesia coelestis dicatur, in qua principale est amor in Dominum, Ecclesia autem spiritualis in qua principale est charitas erga proximum et fides, n: 3691, 6435, 9468, 9680, 9683, 9780.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church