89. Quondam cum spiritus Martis apud me essent, et occuparent sphaeram mentis meae, adveniebant Spiritus e nostra Tellure, et se quoque in sphaeram illam infundere volebant: sed tunc Spiritus nostrae Telluris facti sunt sicut insani ex causa, quia prorsus non conveniebant; Spiritus enim nostrae Telluris in maximo Homine referunt Sensum externum, inde erant hi in idea versa ad mundum et ad se, spiritus autem Martis in idea versa a se ad coelum et ad proximum; inde erat contrarietas: sed tunc adveniebant Spiritus Angelici Martis, ex quorum adventu communicatio adempta est; et sic Spiritus nostrae Telluris recesserunt.