Earths in the Universe (Whitehead) n. 90

Previous Number Next Number See English 

90. Angelici Spiritus loquuti sunt mecum de vita incolarum in Tellure sua, quod non sub imperiis sint, sed quod distincti in societates majores et minores, et quod ibi sibi consocient tales qui conveniunt animis; et quod hoc sciant illico ex facie et loquela; quodque id illos raro fallat; sunt tunc illico amici. Dicebant etiam, quod consociationes illorum sint jucundae; et quod inter se loquantur de iis rebus quae in societatibus fiunt; imprimis quae in coelo, nam plures illorum manifestam communicationem habent cum Angelis coeli. Qui in societatibus illorum incipiunt sinistre cogitare, et inde male velle, illi dissociantur; relinquunt illos sibi solis, unde degunt extra societatem admodum misere, in petris aut alibi, nam illos non amplius curant. Quaedam societates variis modis ad resipiscentiam tales cogere tentant; sed cum hoc incassum fit, ab illis se dissociant. Ita praecavent, ne cupiditas dominii et cupiditas lucri irrepant, hoc est, ne aliqui ex cupiditate dominii sibi subjiciant societatem aliquam, et dein plures alias, et ne aliqui ex cupiditate lucri bona aliis eripiant; quisque ibi suis bonis contentus vivit, et quisque suo honore, quod audiat justus et proximi amans; hoc jucundum et tranquillum animi periturum foret, nisi illi qui male cogitant et male volunt, ejicerentur, et nisi prudenter et severe obviam irent in ipsis initiis amori sui et amori mundi; hi enim amores sunt, propter quos Imperia et Regna facta sunt, intra quae pauci sunt qui non dominari volunt, ac possidere bona aliorum, nam pauci sunt qui justum et aequum ex amore justi et aequi faciunt, minus qui bonum ex ipsa charitate, sed ex timore legis, vitae, jacturae lucri, honoris, et famae propter illa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church