Earths in the Universe (Whitehead) n. 94

Previous Number Next Number See English 

94. Videbam flammeum quoddam pulcherrimum; erat varii coloris, purpureum, tum ex candido rubescens, colores etiam ex flamma pulchre rutilabant: quandam etiam manum videbam, cui flammeum hoc adhaesit, primum inversae ejus parti, postea palmae seu volae, et inde lambebat manum circumcirca: hoc aliquanto tempore perstitit: dein manus haec cum flammeo removebatur ad distantiam, et ubi substitit, erat lucidum; in lucido illo recessit manus; et tunc flammeum illud mutabatur in Avem, quae principio erat similibus coloribus cum flammeo, et colores similiter coruscabant, sed colores illi successive mutati sunt, et cum coloribus vitae vigor in Ave: volabat circumcirca, et primum circum caput meum, dein antrorsum in angustum quoddam conclave, quod apparebat instar adyti, et sicut volabat antrorsum magis ita vita recessit, et facta est demum lapidea; primum tunc colore margaritico, postea obscuro; sed tametsi absque vita, usque volabat. Cum avis illa volabat circum caput, et adhuc in vitae vigore erat, visus est spiritus ex inferiori per regionem lumborum ad regionem pectoris assurgens, is inde volebat auferre avem illam; sed quia tam pulchra erat, spiritus, qui circum me, inhibebant, visum enim suum in illa omnes tenebant: sed spiritus ille, qui ex inferiori assurrexit, fortiter illis persuasit, quod apud illum esset Dominus, et sic quod ex Domino id ageret; hoc tametsi plerique non credebant, usque tamen non amplius inhibebant, quin auferret Avem: at quia eo momento influebat coelum, non potuit retinere illam, sed mox remisit e manu liberam. Cum hoc peractum est, Spiritus qui circum me, qui Avem illam et successivas ejus mutationes intense sunt intuiti, de illa inter se loquebantur, et hoc per insigne tempus: percipiebant quod tale visum non potuerit non quam Coeleste quoddam significare; sciebant quod flammeum significet amorem coelestem et ejus affectiones; quod manus, cui flammeum adhaerebat, vitam et ejus potentiam; colorum mutationes, vitae varietates quoad sapientiam et intelligentiam; simile etiam Avis, sed cum differentia quod flammeum significet amorem coelestem et quae illius amoris sunt, et quod Avis significet amorem spiritualem et quae illius amoris sunt; (Amor coelestis est amor in Dominum, et Amor spiritualis est Charitas erga proximum) {***gg***}: et quod mutationes colorum et simul vitae in Ave, usque dum facta lapidea, significet mutationes successivas vitae spiritualis quoad intelligentiam: sciebant etiam, quod spiritus, qui ex inferiori per regionem lumborum ad regionem pectoris ascendunt, in forti persuasivo sint, quod in Domino sint, et inde credant, quod omnia quae faciunt, etiamsi mala, volente Domino faciant. Sed tamen non inde scire potuerunt, quinam per Visum hoc intelligerentur: tandem instructi sunt e coelo, quod incolae Martis intellecti sint; quod coelestis eorum amor, in quo adhuc plures sunt, significatus sit per flammeum quod adhaesit manui; et quod avis in principio, cum in pulchritudine colorum suorum ac in vigore vitae suae esset, significaret amorem illorum spiritualem: quod autem avis illa facta sit sicut lapidea ac nullius vitae, et tandem coloris obscuri, quod id significaret incolas, qui a bono amoris se removerunt, ac in malo sunt, et tamen usque credunt quod sint in Domino; simile significatum est per spiritum, qui assurgebat, et auferre volebat avem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church