95. Per Avem lapideam etiam repraesentati sunt Incolae illius telluris, qui vitam Cogitationum et Affectionum suarum peregrino modo transmutant in paene nullam vitam, de qua re sequentia audivi. Erat quidam Spiritus supra caput meum, qui mecum loquutus est; ex sono appercipiebatur quasi in statu somni esset; in hoc statu loquebatur plura, et haec tali prudentia ut vigil non prudentius: percipere dabatur, quod subjectum esset per quod Angeli loquerentur, et is in illo statu apperciperet id et produceret {1}: non enim loquebatur nisi quod verum erat: si aliunde quid influeret, quidem admittebat, sed non producebat. Interrogavi illum de statu suo, dicebat, quod status ille ei esset status pacificus; et quod esset absque omni sollicitudine de futuris; et quod simul usus praestaret, per quos ei communicatio cum coelo. Dictum mihi quod tales in maximo Homine referant Sinum Longitudinalem, qui in cerebro inter bina ejus haemisphaeria jacet, et ibi in statu quieto, utcunque tumultuatur cerebrum utrinque. Cum in colloquutione cum hoc Spiritu eram, inferebant se Spiritus versus anteriorem partem Capitis, ubi ille, quem premebant; quare ille ad unum latus secessit, et illis locum dedit. Spiritus advenae inter se loquebantur, sed nec spiritus circum me intelligebant, nec ego quid loquebantur: instruebar ab angelis, quod essent spiritus ex tellure Martis, qui callebant ita inter se loqui, ut praesentes spiritus non aliquid intelligerent, nec perciperent: mirabar, quod talis loquela dari posset, quia una loquela est omnibus spiritibus, quae fluit ex cogitatione, et consistit ex ideis, quae ut voces audiuntur in spirituali mundo: dicebatur, quod spiritus illi forment certo modo ideas expressas per labia et per faciem, aliis non intelligibiles, et quod eo momento subtrahant arte cogitationes, cavendo imprimis ne aliquid affectionis se manifestet, ex causa, si quid affectionis percipitur, quod tunc cogitatio pateret, cogitatio enim fluit ex affectione et quasi in illa. Instruebar porro, quod incolae telluris Martis, qui vitam coelestem in solis cognitionibus, et non in vita amoris, ponunt, talem loquelam effinxerint, non tamen omnes; et quod illi, cum fiunt spiritus, hoc retineant. Hi sunt, qui in specie per Avem lapideam significati sunt; nam per formationes vultus, et volutiones labiorum, cum remotione affectionum, et subtractione cogitationum ab aliis, sistere loquelam est loquelam exanimare, et illam facere instar simulacri, et per gradus se quoque similes. Sed tametsi putant, quod non intelligantur ab aliis, quid inter se loquuntur, usque tamen Spiritus angelici omnia et singula, quae loquuntur percipiunt; causa est, quia ab illis subtrahi cogitatio aliqua non potest. Hoc quoque illis ostendebatur per vivam experientiam; cogitabam de eo, quod spiritus mali nostrae telluris non afficiantur pudore, cum infestant alios; hoc influebat apud me a spiritibus angelicis qui percipiebant illorum loquelam; spiritus illi Martis tunc agnoscebant, quod id esset de quo inter se loquebantur, ac mirati sunt: praeterea a Spiritu angelico detegebantur plura, quae et loquebantur et quae cogitabant, utcunque satagebant cogitationes illi subducere. Postea influebant spiritus illi a superiori in faciem meam; influxus sentiebatur instar tenuis pluviae striatae, quod signum erat, quod non in affectione veri ac boni essent, id enim per striatum repraesentatur: loquebantur tunc mecum manifeste, dicendo, quod incolae telluris illorum similiter inter se loquantur. Dicebatur tunc illis, quod hoc malum sit, quia sic obstruunt interna, et ab illis recedunt ad externa, quae quoque privant sua vita; et imprimis, quia non sincerum est ita loqui; nam qui sinceri sunt, nihil volunt loqui, ne quidem cogitare, nisi tale quod sciant alii, imo si forent omnes, etiam totum coelum; at qui non volunt, ut alii sciant quid loquuntur, illi judicant de aliis, male sentiunt de illis, et bene de se, et tandem ex habitu trahuntur usque illuc, ut male sentiant et loquantur de Ecclesia, de Coelo, imo de Ipso Domino. Dictum, quod illi qui amant cognitiones et non ita vitam secundum illas, in maximo Homine referant interiorem Membranam Cranii; at illi qui assuescunt loqui absque affectione, et cogitationem attrahere ad se et subtrahere aliis, quod referant Membranam illam, sed osseam factam, quia ab aliqua vita spirituali sit illis nulla vita. @1 Quod per spiritus a societatibus Spirituum et Angelorum ad alias societates emissos fiant communicationes, et quod spiritus illi emissarii appellentur Subjecta, n: 4403, 5856, 5983, 5985 ad 5989.$