Earths in the Universe (Whitehead) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. Quia per Avem lapideam etiam repraesentati sunt, qui in solis cognitionibus sunt, et in nulla vita amoris, et quia inde nulla illis vita spiritualis, ideo hic appendicis loco licet ostendere, quod illis solis vita spiritualis sit, qui in amore coelesti sunt, et inde in cognitionibus; et quod amor in se contineat omne cognitivum quod amoris illius est. Sint pro exemplo animalia terrae, et quoque animalia coeli seu Aves; illis est scientia omnium quae amoris illorum sunt; amores illorum sunt, se nutrire, tute habitare, propagare sobolem, pullos alere, quorundam sibi prospicere pro hyeme; quare est illis omnis scientia requisita; haec enim amoribus illis inest, et in illos influit ut in ipsa sua receptacula; quae scientia quibusdam animalibus talis est, ut homo non possit aliter quam obstupescere; scientia illis est connata, et vocatur instinctus, sed est amoris naturalis in quo sunt. Si homo in suo amore esset, qui est Amor in Deum et erga proximum, (hic amor est hominis proprius, per quem distinguitur a bestiis, estque amor coelestis) tunc homo non solum foret in omni scientia requisita, sed etiam in omni intelligentia et sapientia, nam hae in amores illos influerent e coelo, hoc est, per coelum a Divino. Sed quia homo non in amores illos nascitur, sed in contrarios, nempe in amores sui et mundi, idcirco non potest aliter quam nasci in omnem ignorantiam et inscitiam; at per media divina perducitur ad aliquid intelligentiae et sapientiae, sed usque non actualiter in aliquid, nisi amores sui et mundi removeantur, et sic aperiatur via pro amore in Deum et erga proximum. Quod amor in Deum et amor erga proximum in se habeant omnem intelligentiam et sapientiam, constare potest ex illis qui in mundo in amoribus illis fuerunt; illi cum post mortem in coelum veniunt, ibi sciunt et sapiunt talia, quae nusquam prius noverant; imo cogitant et loquuntur ibi ut reliqui angeli, quae talia sunt, quae nusquam auris audivit, nec mens scivit, quae ineffabilia sunt: causa est, quia amores illi facultatem recipiendi talia in se habent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church