Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 101

Previous Number Next Number See English 

101. At multi, imprimis illi qui se confirmaverunt in fide separata a charitate, non sciunt quod in inferno sint cum in malis; et ne quidem sciunt quid mala, ex causa, quia nihil cogitant de illis; dicentes quod non sint sub jugo legis, et sic quod lex illos non damnet tum, quia nihil conferre possunt ad salutem, quod non aliquod malum a se removere possint, ac insuper quod non aliquod bonum possint facere a se. Hi sunt, qui omittunt cogitare de malo, et quia id omittunt, continue in illo sunt. Quod illi sint qui per hircos a Domino intellecti sint, Matth. [xxv. 32, 33,] 41-46, in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 61-68) videatur de quibus (vers. 41) dicitur Discedite a Me, maledicti, in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus." [2.] Nam illi qui nihil cogitant de malis apud se, hoc est, qui non explorant se, et postea desistunt ab illis, non possunt aliter quam nescire quid malum, et tunc id ex jucundo ejus amare; nam qui nescit id, ille amat id, et qui cogitare omittit de illo, ille continue est in illo; est sicut caecus qui non videt nam cogitatio videt bonum et malum, sicut oculus videt pulchrum et impulchrum; ac in malo est, tam qui cogitat et vult illud, quam qui credit malum non apparere coram Deo, a{1} qui credit remitti si apparet sic etenim cogitat quod absque malo sit. Si abstinent a faciendis malis, non abstinent quia peccata sunt contra Deum, sed quia timent leges et famam at usque faciunt illa in spiritu suo, nam spiritus hominis est qui cogitat et vult quare quod homo in spiritu suo in mundo cogitat, hoc post excessum e mundo, cum fit spiritus, facit. [3.] In mundo spirituali, in quem omnis homo post mortem venit, non quaeritur qualis tua fides fuerat, nec qualis tua doctrina, sed quae tua vita; ita num talis aut talis: scitur enim quod qualis alicujus vita est, talis ejus fides, immo doctrina sit vita enim facit sibi doctrinam, et facit sibi fidem.$@1 for a read ac I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church