Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 100

Previous Number Next Number See English 

100. QUOD LEX DIVINAE PROVIDENTIAE SIT, UT HOMO SICUT EX SE REMOVEAT MALA UT PECCATA IN EXTERNO HOMINE, ET QUOD SIC NON ALITER DOMINUS REMOVERE POSSIT MALA IN INTERNO HOMINE, ET SIMUL TUNC IN EXTERNO. Quisque potest ex sola ratione videre, quod Dominus, qui est ipsum Bonum et ipsum Verum, non possit intrare apud hominem, nisi remota sunt mala et falsa apud illum malum enim est oppositum bono, et falsum est oppositum vero; et duo opposita nusquam commisceri possunt, sed cum unum accedit ad alterum, fit pugna, quae perstat usque dum unum alteri cedit locum; et quod cedit, abit, et alterum succedit. In tali opposito sunt caelum et infernum, seu Dominus et diabolus. Num quisquam ex ratione potest cogitare, quod Dominus possit intrare, ubi diabolus regnat? seu quod caelum possit esse ubi est infernum? Quis non ex rationalitate cuivis homini sano data videt, quod ut Dominus intret, diabolus ejiciendus sit; vel ut caelum intret, infernum removendum sit? [2.] Oppositio illa intelligitur per verba Abrahami e caelo ad divitem in inferno, "Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transcendere abhinc ad vos, non possint, neque qui ibi, ad nos transire" (Luc. xvi. 26).@Ipsum malum est infernum, ac ipsum bonum est caelum; seu quod idem, ipsum malum est diabolus, et ipsum bonum est Dominus; et homo, in quo regnat malum, est in minima forma infernum, et homo in quo regnat bonum, est in minima forma caelum. Quoniam ita est, quomodo potest caelum intrare infernum, cum inter illa hiatus tam ingens firmatus est, ut non transiri possit hinc illinc? Ex his sequitur, quod omnino removendum sit infernum, ut Dominus cum caelo possit intrare.@$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church