99. Dictum est, quod ipsa libertas et ipsa rationalitas non dari queant apud illos qui negaverunt Divinum Domini, et sanctitatem Verbi; tum apud illos qui confirmaverunt se pro natura contra Divinum; et aegre apud illos qui se multis confirmaverunt in falsis religionis: at usque omnes illi non perdiderunt ipsas illas facultates. Audivi atheos, qui facti sunt diaboli et satanae, intellexisse arcana sapientiae tam bene sicut angeli, sed solum cum audiverunt illa ab aliis; at cum in suas cogitationes redierunt, non intellexerunt; causa erat, quia non voluerunt. At ostensum est illis, quod etiam potuerint velle, nisi amor et inde jucundum mali illos abduxerit hoc quoque cum audiverunt, intellexerunt; immo affirmaverunt quod potuerint, sed quod non voluerint posse, quia sic non potuissent velle quod volunt, quod erat malum ex jucundo concupiscentiae ejus. Talia mirabilia in mundo spirituali saepius audivi: ex quibus plene confirmatus sum, quod cuivis homini sit libertas et rationalitas: et quod quisque in ipsam libertatem et ipsam rationalitatem possit venire, si fugit mala ut peccata. Sed adultus, qui non in ipsam libertatem et ipsam rationalitatem venit in mundo, nusquam in illas venire potest post mortem, nam tunc status ejus vitae, qualis fuerat in mundo, manet in aeternum.