103. (i.) Quod cuilibet homini externum et internum cogitationis sit. Per externum et internum cogitationis hic intelligitur simile quod per externum et internum hominem, per quem non aliud intelligitur quam externum et internum voluntatis ac intellectus, voluntas enim ac intellectus faciunt hominem: et quia haec duo se manifestant in cogitationibus, dicitur externum ac internum cogitationis. Nunc quia non corpus hominis sed spiritus ejus vult ac intelligit, et inde cogitat, sequitur, quod hoc externum et internum sit externum et internum spiritus hominis. Quod corpus agit, sive loquatur sive faciat, est solum effectus ex interno et externo spiritus ejus, nam corpus est modo obedientia.