Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 104

Previous Number Next Number See English 

104. Quod cuivis homini in aetate provecta sit externum et internum cogitationis, proinde externum [et internum] voluntatis et intellectus, seu externum et internum spiritus, quod idem est cum externo et interno homine, patet cuivis qui ad alterius cogitationes et intentiones ex loquelis aut factis ejus attendit; et quoque ad suas cum in consortiis est, et cum absque illis. Potest enim quis amice loqui cum altero ex cogitatione externa, et tamen inimicus esse in cogitatione interna potest quis de amore erga proximum et de amore in Deum ex cogitatione externa et simul ex affectione ejus loqui, cum tamen in cogitatione sua interna nihili facit proximum, et non timet Deum: potest etiam quis de justitia legum civilium, de virtutibus vitae moralis, et de illis quae sunt doctrinae et vitae spiritualis, ex cogitatione et simul affectione externa loqui, et tamen cum solus est secum, ex cogitatione et ejus affectione interna loqui contra leges civiles, contra virtutes morales, et contra illa quae sunt doctrinae et vitae spiritualis; ita faciunt illi qui in concupiscentiis mali sunt, et usque volunt apparere coram mundo quod in illis non sint. [2.] Plerique etiam, dum audiunt alios loquentes, secum cogitant, {1}num interius in se cogitent, sicut cogitant in loquela, num credendi sint vel non, quid intendunt. Quod assentatoribus et hypocritis duplex cogitatio sit, notum est possunt enim continere se et cavere ne aperiatur cogitatio interior, ac quidam interius et interius celare illam, et quasi obstruere fores ne appareat. Quod homini cogitatio exterior et cogitatio interior detur, patet manifeste ex eo, quod possit ex interiore sua cogitatione videre cogitationem exteriorem, et quoque reflectere super illam, ac judicare de illa num mala sit vel non mala. Quod hominis mens talis sit, acceptum fertur binis facultatibus, quae illi a Domino sunt, quae vocantur libertas et rationalitas ex quibus nisi externum et internum cogitationis illi foret, non potuisset percipere et videre aliquod malum apud se, et reformari; immo nec potuisset loqui, sed solum sonare sicut bestia. @1 num pro "cum"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church