Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 105

Previous Number Next Number See English 

105. Internum cogitationis est ex amore vitae et ejus affectionibus et inde perceptionibus; externum cogitationis est ex illis quae in memoria sunt, et quae inserviunt amori vitae pro confirmationibus, et pro mediis ad finem. Homo ab infantia usque ad aetatem juvenilem est in externo cogitationis ex affectione sciendi, quae tunc facit internum ejus; transpirat etiam aliquid concupiscentiae et inde inclinationis ex amore vitae connato ex parentibus. Sed postea sicut vivit, fit amor vitae ejus, cujus affectiones et inde perceptiones faciunt internum cogitationis ejus, et ex amore vitae fit amor mediorum, quorum jucunda et inde excitatae scientiae e memoria, faciunt externum cogitationis ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church