Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 106

Previous Number Next Number See English 

106. (ii.) Quod externum cogitationis hominis in se sit quale ejus internum.- Quod homo a capite ad calcem sit qualis est amor vitae ejus, prius ostensum est. Hic itaque primum aliquid de amore vitae hominis dicetur, quoniam non prius aliquid dici potest de affectionibus quae una cum perceptionibus faciunt internum hominis, ac de affectionum jucundis una cum cogitationibus quae faciunt externum ejus. Amores sunt multiplices, sed bini sunt illorum sicut domini et reges, amor caelestis et amor infernalis. Amor caelestis est amor in Dominum et erga proximum, et amor infernalis est amor sui et mundi. Hi et illi amores sunt sibi oppositi sicut sunt caelum et infernum nam qui in amore sui et mundi est, non vult alicui bonum quam sibi at qui in amore in Dominum et in amore erga proximum est, ille vult omnibus bonum. Hi bini amores sunt amores vitae hominis, sed cum multa varietate. Amor caelestis est amor vitae illorum quos Dominus ducit, et amor infernalis est amor vitae illorum, quos diabolus ducit. [2.] Sed amor vitae cujusvis non potest dari absque derivationibus, quae vocantur affectiones. Derivationes amoris infernalis sunt affectiones mali et falsi, proprie concupiscentiae; et derivationes amoris caelestis sunt affectiones boni et veri, proprie dilectiones. Affectiones amoris infernalis, quae proprie sunt concupiscentiae, sunt totidem quot mala, et affectiones amoris caelestis, quae proprie sunt dilectiones, sunt totidem quot bona. Amor in suis affectionibus habitat sicut dominus in suo dominio, aut sicut rex in suo regno: dominium et regnum eorum est super illa quae sunt mentis, hoc est, quae sunt voluntatis et intellectus hominis, et inde corporis. Amor vitae hominis per suas affectiones et inde perceptiones, ac per sua jucunda et inde cogitationes regit totum hominem; internum mentis ejus per affectiones et inde perceptiones, et externum mentis per jucunda affectionum et inde cogitationes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church