108. Ex his comparationibus videri quidem potest conjunctio omnium voluntatis ac intellectus seu mentis hominis cum amore vitae ejus, sed usque non rationaliter Illa conjunctio potest rationaliter ita videri: sunt ubivis tria simul quae unum faciunt, quae vocantur finis, causa et effectus; amor vitae ibi est finis, affectiones cum illarum perceptionibus sunt causa, ac jucunda affectionum cum illorum cogitationibus sunt effectus; nam similiter ut finis per causam venit in effectum, ita etiam amor per suas affectiones venit ad sua jucunda; et per suas perceptiones ad suas cogitationes. Ipsi effectus sunt in mentis jucundis et illorum cogitationibus, quando jucunda sunt voluntatis ac cogitationes sunt intellectus inde, ita quando plenus consensus ibi est; sunt tunc effectus spiritus ejus, qui si non in actum corporis veniunt, usque sicut in actu sunt, quando est consensus: sunt etiam tunc simul in corpore, et habitant cum amore vitae ejus ibi, ac spirant actum, qui fit dum nihil obstat. Tales sunt concupiscentiae mali, et ipsa mala, apud illos, qui mala in spiritu suo licita faciunt. [2.] Nunc sicut finis conjungit se cum causa, et per causam cum effectu, ita amor vitae cum interno cogitationis, et per hoc cum externo ejus. Inde patet, quod externum cogitationis hominis in se sit quale ejus internum est, nam finis indit omne suum causae, et per causam effectui; nihil enim essentiale datur in effectu, quam quod est in causa, et per causam in fine, et quia sic finis est ipsum essentiale quod ingreditur causam et effectum, ideo causa et effectus vocantur finis medius et finis ultimus.