Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 109

Previous Number Next Number See English 

109. Apparet quandoque sicut externum cogitationis hominis non in se sit quale est internum; sed hoc fit, quia amor vitae cum suis internis circum se, ponit vicarium infra se, qui vocatur amor mediorum, et ei injungit, ut caveat et custodiat ne aliquid ex suis concupiscentiis appareat. Quare ille vicarius ex astutia principis sui, qui est amor vitae, loquitur et agit secundum civilia regni, secundum moralia rationis, et secundum spiritualia ecclesiae; et quidam tam astute et ingeniose, ut nemo videat quin tales sint, quales loquuntur et agunt, et tandem ex circumvelatione ut vix ipsi sciant aliter. Tales sunt omnes hypocritae; et tales sunt sacerdotes qui corde nihili faciunt proximum et non timent Deum, et tamen praedicant de amore proximi et de amore Dei tales sunt judices, qui judicant secundum dona et amicitias, cum simulant zelum pro justitia, et ex ratione de judicio loquuntur; tales sunt negotiatores corde insinceri ac fraudulenti, cum sincere agunt lucri causa et tales sunt adulteri, cum ex rationalitate, quae cuivis homini est, de castitate conjugii loquuntur et sic porro. [2.] At iidem si amorem mediorum, vicarium amoris vitae eorum, exuunt vestibus purpureis et byssinis, quas circumposuerunt, ac induunt illum toga sua domestica, tunc cogitant, et quandoque ex cogitatione sua cum amicissimis, qui in simili amore vitae sunt, loquuntur prorsus contrarium. Credi potest, quod quando illi ex amore mediorum tam juste, sincere et pie locuti sunt, tunc non quale interni cogitationis fuerit in externo cogitationis eorum at usque fuit; est hypocrisis in illis, est amor sui et mundi in illis, cujus astutia est captare famam honoris aut lucri causa usque ad ultimam apparentiam. Hoc quale interni est in externo cogitationis illorum, quando ita loquuntur et agunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church