110. Apud illos autem qui in amore caelesti sunt, internum et externum cogitationis, seu internus et externus homo, unum agunt, cum loquuntur, nec sciunt discrimen. Amor vitae illorum cum ejus affectionibus boni et harum perceptionibus veri, est sicut anima in illis quae cogitant, et inde loquuntur et agunt. Si sacerdotes sunt, ex amore erga proximum et ex amore in Dominum praedicant si judices sunt ex ipsa justitia judicant; si negotiatores sunt, ex ipsa sinceritate agunt; si uxorati, ex ipsa castitate amant conjugem et sic porro. Amor vitae illorum etiam amorem mediorum ut vicarium habet, quem docet et ducit ut ex prudentia agat, et amicit illum vestibus zeli pro veris doctrinae et simul pro bonis vitae.