Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 111

Previous Number Next Number See English 

111. (iii.) Quod internum non possit purificari a concupiscentiis mali, quamdiu mala in externo homine non remota sunt, quia obstipant, sequitur ex supradictis, quod externum cogitationis hominis in se sit quale internum cogitationis ejus; et quod cohaereant sicut illud quod non solum intus in altero est, sed etiam ex altero quare non separari potest unum nisi simul alterum. Ita est cum omni externo quod ab interno est, et cum omni posteriori quod a priori est, et cum omni effectu qui a causa est. [2.] Nunc quia concupiscentiae una cum astutiis faciunt internum cogitationis apud malos, et jucunda concupiscentiarum una cum machinationibus faciunt externum cogitationis apud illos, et haec cum illis conjuncta sunt in unum, sequitur quod internum non possit purificari a concupiscentiis, quamdiu mala in externo homine non remota sunt. Sciendum est, quod voluntas interna hominis sit quae in concupiscentiis est, et quod intellectus internus ejus sit qui in astutiis, ac quod voluntas externa sit quae in jucundis concupiscentiarum est, ac intellectus externus sit qui in machinationibus ex astutiis. Quisque potest videre quod concupiscentiae et earum jucunda unum faciant, tam quod astutiae et machinationes unum faciant, et quod quatuor illa in una serie sint, et faciant simul sicut unum manipulum; ex quibus iterum patet, quod internum, quod consistit a concupiscentiis, non possit ejici nisi quam per remotionem externi, quod consistit ex malis. Concupiscentiae per jucunda sua producunt mala, sed cum mala creduntur licita, quod fit ex consensu voluntatis ac intellectus, tunc jucunda et mala unum faciunt. Quod consensus sit factum, notum est; quod etiam est quod Dominus dicit, "Si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium committit cum illa in corde suo" (Matth. v. 28). Simile est cum reliquis malis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church