112. Ex his nunc constare potest, quod ut homo purificetur a concupiscentiis mali, omnino removenda sint mala ab externo homine, non enim prius datur concupiscentiis exitus; et si non datur exitus, manent concupiscentiae intus, et exspirant jucunda a se, et sic adigunt hominem ad consensum, ita ad factum. Concupiscentiae per externum cogitationis intrant corpus; quare cum consensus est in externo cogitationis, sunt illico in corpore; jucundum quod sentitur, ibi est. Quod qualis est mens tale sit corpus, ita totus homo, videatur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 362-370). Hoc potest per comparationes illustrari, et quoque per exempla. [2.] Per comparationes: Concupiscentiae cum earum jucundis comparari possunt igni, qui quo plus fomentatur, eo plus flagrat; et quo liberior excursus ei est, eo latius se spargit, usque ut in urbe consumat domos ejus, et in silva arbores ejus. Concupiscentiae mali etiam in Verbo comparantur igni, ac mala inde incendio. Concupiscentiae mali cum jucundis illarum in mundo spirituli etiam apparent sicut ignes; ignis infernalis non aliud est. Comparari etiam possunt diluviis et inundatioribus{1} ab aquis, remotis aggeribus seu vallis. Comparari etiam possunt gangraenis et apostematibus, quae letum inducunt corpori, sicut excurrunt, aut sicut non sanantur. [3.] Per exempla patet clare, quod si non mala in externo homine removentur, concupiscentiae cum illarum jucundis crescant et exuberent. Fur quantum furatur tantum concupiscit furari, usque tandem ut non possit desistere: defraudatur similiter quantum defraudat: cum odio et vindicta, cum luxurie et intemperantia, cum scortatione, blasphematione, est similiter. Quod amor dominandi ex amore sui in tantum crescat quantum ei laxantur frena, notum est; pariter amor possidendi bona ex amore mundi apparet sicut illis non sit terminus aut finis. Ex quibus patet, quod quantum mala in externo homine non removentur, tantum concupiscentiae illorum exuberent; tum quo gradu malis relaxantur frena, eo gradu concupiscentiae crescant. @1 for inundatioribus read inundationibus I$