Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 114

Previous Number Next Number See English 

114. (iv.) Quod mala in externo homine a Domino non possint removeri nisi medio homine.- In omnibus ecclesiis Christianis receptum est hoc doctrinae, quod homo antequam ad sanctam Communionem accedit, semet exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata, et acturus paenitentiam, desistendo ab illis, et rejiciendo illa, quia a diabolo sunt; et quod alioqui peccata ei non remittantur, et quod sit damnatus. Angli, tametsi in doctrina de sola fide sunt, usque in oratione ad Sanctam Communionem, aperte docent explorationem, agnitionem, confessionem peccatorum, paenitentiam, et renovationem vitae, ac minantur illos qui illa non faciunt, his verbis, quod alioqui diabolus intraturus in illos sicut in Judam, ac impleturus illos omni iniquitate, et destructurus et corpus et animam. Germani, Sueci, Dani, qui etiam in doctrina de sola fide sunt, in oratione ad sanctam Communionem docent similia minando etiam, quod alioqui se reos paenarum infernalium {1}facturi essent, ac damnationis aeternae, propter commixtionem sancti et profani. Haec a sacerdote alta voce praeleguntur coram illis qui Sanctam Cenam obituri sunt, et auscultantur ab illis cum omni agnitione quod ita sit. [2.] Attamen iidem, cum eodem die audiunt praedicationem de sola fide, et tunc quod lex illos non damnet, quia Dominus illam pro illis impleverat, et quod a se non possint aliquod bonum nisi meritorium facere, et sic opera nihil salutis in se habeant, sed sola fides, redeunt domum cum plena oblivione confessionis prioris, et cum rejectione ejus, quantum ex praedicatione de sola fide cogitant Quid nunc verum est, sive hoc sive illud? non possunt duo sibi contraria esse vera; ut quod absque exploratione, cognitione, agnitione, confessione et rejectione peccatorum, ita absque paenitentia, non detur remissio illorum, ita non salvatio, sed damnatio aeterna: aut quod talia nihil faciant ad salutem, quia satisfactio plenaria pro omnibus peccatis hominum a Domino per passionem crucis facta est pro illis qui in fide sunt, et quod illi qui in sola fide cum fiducia quod ita sit, et in confidentia de imputatione meriti Domini, absque peccatis sint, et quod appareant coram Deo sicut qui lavati facie nitent. Ex his patet, quod communis religio omnium ecclesiarum in Christiano orbe sit, quod homo se exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata, et postea destiturus ab illis, et quod alioqui non salvatio, sed damnatio. Quod etiam sit ipsa Divina veritas, patet a locis in Verbo, ubi mandatur quod homo paenitentiam acturus sit, ut ab his:

{2}Jesus dixit, "Facite.. fructus dignos paenitentia...jam jam..securis ad radicem arboris jacet; omnis..arbor non faciens fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur (Luc. iii. 8, 9). Jesus dixit, "Nisi paenitentiam egeritis, omnes..peribitis (Luc. xiii. 3, 5). Jesus praedicavit "Evangelium Regni Dei;...paenitentiam agite, et credite Evangelio" (Marc. i. 14, 15). Jesus emisit discipulos, qui exeuntes praedicarent "ut paenitentiam agerent" (Marc. vi. 12). Jesus dixit ad apostolos, quod illos oporteat praedicare "paenitentiam et remissionem peccatorum, in omnibus gentibus (Luc. xxiv. 47). Johannes praedicavit "baptisma paenitentiae in remissionem peccatorum" (Marc. i. 4 Luc. iii. 3). Cogita de hoc etiam ex aliquo intellectu; et si tibi religio est, videbis, quod paenitentia a peccatis sit via ad caelum, et quod fides separata a paenitentia non sit fides et qui in non fide sunt ex non paenitentia, in via ad infernum sint. @1 facturi essent pro "facturos esse"$ @2 "Jesus":--sic quoque Doc. de Domino, n. 18. Videatur autem V.C.R., n. 528, ubi legitur "Johannes."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church