115. Illi qui in fide separata a charitate sunt, et confirmaverunt se ex dicto Pauli ad Romanos, Quod fide justificetur homo sine operibus legis (iii. 28), adorant hoc dictum sicut qui adorant solem; et fiunt sicut qui oculos obnixe figunt in sole, ex quo acies obtusa facta non videt aliquid in media luce: non enim vident quid ibi intelligitur per "opera legis," quod sint ritualia quae a Mose descripta sunt in libri ejus, quae ubivis ibi vocantur Lex; et quod non praecepta decalogi. Quare ne intelligantur praecepta decalogi, explicat illud dicendo, "Ergone legem arbrogamus per fidem? absit, sed legem stabilimus" (verse 31 ejusdem capitis). Qui ex illo dicto se in fide separata confirmaverunt, illi ex intuitione illius loci sicut in sole, nec vident ubi enumerat leges fidei, quod sint ipsa opera charitatis; quid itaque fides absque suis legibus? Nec vident ubi enumerat mala opera, dicendo, quod qui illa faciunt, non possint intrare in caelum. Ex quo patet, qualis caecitas inducta est ex unico hoc loco male intellecto.