116. Quod mala in externo homine non removeri possint nisi quam medio homine, est quia ex Divina Domini Providentia est, quod quicquid homo audit, videt, cogitat, vult, loquitur et facit, appareat prorsus sicut ejus. Quod absque illa apparentia non foret homini aliqua receptio Divini veri, nulla determinatio ad faciendum bonum, nulla appropriatio amoris et sapientiae, tum charitatis et fidei, et inde nulla conjunctio cum Domino, proinde nulla reformatio et regeneratio, et sic salvatio, supra (n. 71-95 et seq.) ostensum est. Quod absque illa apparentia non dabilis sit paenitentia a peccatis, immo nec fides, evidens est; tum quod homo absque illa apparentia non sit homo, sed expers vitae rationalis, similis bestiae. Consulat qui vult suam rationem, num apparet aliter, quam quod homo de bono et vero, tam spirituali, quam morali et civili, cogitet ex se et tunc recipe id doctrinale, quod omne bonum et verum sit a Domino, et nihil ab homine; annon agnosces hoc consequens, quod homo bonum faciet et verum cogitabit sicut ex se, sed usque agnoscet, quod illa a Domino? proinde etiam, quod homo removebit mala sicut a se, sed usque agnoscet quod id faciat ex Domino?