Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 117

Previous Number Next Number See English 

117. Plures sunt qui non sciunt quod in malis sint, quia non in externis faciunt illa; timent enim leges civiles, et quoque jacturam famae, et sic ex assuetudine et habitu imbuunt fugere mala ut damna sui honoris et sui lucri. Sed si mala non fugiunt ex principio religionis, quia peccata sunt, et contra Deum, tunc apud illos concupiscentiae mali cum jucundis illarum remanent, sicut aquae impurae obturatae aut stagnatae. Explorent cogitationes ac intentiones suas, et invenient illas, modo sciunt quid peccata. [2.] Sunt tales multi, qui se in fide separata a charitate confirmaverunt, qui quia credunt, quod lex non damnet, ne quidem attendunt ad peccata; et quidam dubitant num sint, et si sunt, non coram Deo sint, quia condonata. Tales etiam sunt naturales moralistae, qui credunt civilem et moralem vitam cum ejus prudentia producere omnia, et Divinam Providentiam non aliquid. Tales etiam sunt, qui honestatis et sinceritatis famam et nomen propter honorem aut propter lucrum multo studio affectant. Sed illi qui tales sunt, et simul aspernati religionem, post mortem fiunt spiritus concupiscentiarum, qui apparent sibi sicut forent ipsi homines, sed aliis e longinquo sicut priapi; ac vident in tenebris, et nihil in luce, sicut noctuae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church