118. Ex his nunc sequitur v. articulus confirmatus, qui est, Quod ideo homo mala ab externo homine removere debeat sicut a se, quae etiam explicata videantur in tribus articulis in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma: in uno, Quod non aliquis possit fugere mala ut peccata, usque ut interius aversetur illa, nisi quam per pugnas contra illa (n. 92-100): in altero, Quod homo debeat fugere mala ut peccata, et pugnare contra illa, sicut a se (n. 101-107): in tertio, Quod si quis fugit mala ex quacunque alia causa, quam quia peccata sunt, non fugiat illa, sed modo faciat ut non appareant coram mundo (n. 108-113).