Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 119

Previous Number Next Number See English 

119. (vi.) Quod Dominus tunc purificet hominem a concupiscentiis in interno homine, et ab ipsis malis in externo. Quod Dominus tunc purificet hominem a concupiscentiis mali, quando homo sicut a se removet mala, est causa, quia Dominus non prius purificare potest; sunt enim mala in externo homine, et concupiscentiae mali in interno, ac cohaerent sicut radices cum trunco: quare nisi mala removentur, non datur apertura; obstipant enim, et claudunt portam, quae a Domino non aperiri potest nisi medio homine, ut mox supra ostensum est. Quando ita homo sicut a se aperit portam, tunc Dominus concupiscentias una exstirpat. Causa etiam est, quia Dominus agit in intimum hominis, et ab intimo in consequentia usque ad ultima, et in ultimis est homo simul. Quamdiu itaque ultima ab ipso homine tenentur clausa, non potest aliqua purificatio, sed modo talis operatio fieri a Domino in interioribus, qualis est Domini in inferno, cujus forma est homo qui in concupiscentiis et simul malis est, quae operatio est solum dispositio ne unum perdat alterum, et ne violetur bonum et verum. Quod Dominus continue urgeat ac instet, ut homo sibi aperiat portam, patet a Domini verbis in Apocalypsi:

"Ecce sto ad januam et pulso si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum (iii. 20).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church