Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 121

Previous Number Next Number See English 

121. Creditur a multis, quod solum credere id quod Ecclesia docet, purificet hominem a malis et creditur a quibusdam quod facere bonum purificet a quibusdam quod scire, loqui et docere talia quae ecclesiae sunt a quibusdam quod legere Verbum ac libros pietatis; a quibusdam frequentare templa, auscultare praedicationes, et imprimis obire Sanctam Cenam; a quibusdam abdicare mundum, ac studere pietati a quibusdam confiteri se reum omnium peccatorum; et sic porro. At usque omnia haec nihil purificant hominem, nisi ille exploret se, videat sua peccata, agnoscat illa, condemnet se propter illa, ac paenitentiam agat desistendo ab illis, et haec omnia faciet sicut a se, sed usque ex cordis agnitione quod a Domino. [2.] Antequam haec fiunt, supradicta nihil juvant, sunt enim vel meritoria vel hypocritica; ac illi apparent in caelo coram angelis aut sicut meretrices pulchrae ex tabe sua male olentes aut sicut mulieres deformes ex inducto fuco apparentes formosae: aut sicut personati harioli et mimi super theatris; aut sicut simiae in vestibus humanis. Sed quando mala remota sunt, tunc supramemorata fiunt amoris eorum, et illi apparent in caelo coram angelis ut homines pulchri, ac ut consortes et consocii eorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church