122. At probe sciendum est, quod homo paenitentiam acturus ad solum Dominum spectare debeat; si ad solum Deum Patrem non potest purificari nec si ad Patrem propter Filium nec si ad Filium ut solum hominem: est enim unus Deus, et Dominus est Ille nam Divinum et Humanum Ipsius est una Persona, ut in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, ostensum est. Ut quisque paenitentiam acturus spectet ad Dominum solum, instituta est Sancta Cena ab Ipso, quae confirmat remissionem peccatorum apud illos qui paenitentiam agunt; confirmat, quia in illa Cena seu Communione quisque tenetur spectare ad solum Dominum.