Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 123

Previous Number Next Number See English 

123. (vii.) Quod continuum Divinae Providentiae Domini sit, ut conjungat hominem Sibi ac Se illi, ut dare possit ei felicia vitae aeternae; quod non fieri potest, nisi quantum mala cum illorum concupiscentiis remota sunt. Quod continuum Divinae Providentiae Domini sit conjungere hominem Sibi et Se illi, et quod illa conjunctio sit quae vocatur reformatio et regeneratio, et quod inde homini sit salvatio, supra (n. 27-45,) ostensum est. Quis non videt, quod conjunctio cum Deo sit vita aeterna et salvatio? Hoc videt omnis qui credit, quod homines a creatione sint imagines et similitudines Dei (Gen. i. 26, 27), et qui novit quid imago et similitudo Dei. [2.] Quis cui sana ratio est, dum ex rationalitate sua cogitat, et ex libertate sua vult cogitare, potest credere, quod tres Dii sint, aequales essentia, ac quod Divinum Esse seu Divina Essentia possit dividi? Quod Trinum sit in uno Deo, hoc potest cogitari et comprehendi, sicut comprehenditur anima et corpus in angelo ac in homine, ac procedens vitae ab illis. Et quia hoc Trinum in Uno datur solum in Domino, sequitur quod conjunctio erit cum Ipso. Utere rationalitate tua ac simul libertate cogitandi, et hanc veritatem in sua luce videbis; sed admitte prius, quod sit Deus, quodque sit caelum, et quod sit vita aeterna. [3.] Nunc quia Deus est unus, ac homo ex creatione factus est imago et similitudo Ipsius, et quia per amorem infernalem, ac per ejus concupiscentias, et harum jucunda, in amorem omnium malorum venit, ac inde imaginem et similitudinem Dei apud se destruxit, sequitur quod continuum Divinae Providentiae Domini sit, ut conjungat hominem Sibi et Se homini, et sic facere ut sit imago Ipsius. Quod hoc sit ob finem, ut Dominus homini dare queat felicia vitae aeternae, etiam sequitur, nam Divinus Amor talis est. [4.] Quod autem illa non possit dare, nec facere illum imaginem Sui, nisi homo sicut a se removeat peccata in externo homine, est quia Dominus non modo est Divinus Amor, sed etiam Divina Sapientia, ac Divinus Amor nihil facit nisi ex Divina sua Sapientia, et secundum illam. Quod homo non possit Ipsi conjungi, et sic reformari, regenerari et salvari, nisi ei liceat ex libero secundum rationem agere, per id enim homo est homo, est secundum Divinam Ipsius Sapientiam et quicquid est secundum Divinam Domini Sapientiam, hoc quoque est Ipsius Divinae Providentiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church