Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 129

Previous Number Next Number See English 

129. QUOD LEX DIVINAE PROVIDENTIAE SIT, UT HOMO NON PER MEDIA EXTERNA COGATUR AD COGITANDUM ET VOLENDUM, ITA AD CREDENDUM ET AMANDUM ILLA QUAE RELIGIONIS SUNT; SED UT HOMO SEMETIPSUM ADDUCAT, ET QUANDOQUE COGAT. Haec lex Divinae Providentiae sequitur ex binis praecedentibus, quae sunt Quod homo ex libero secundum rationem agat (de qua n. 71-99); et Quod hoc ex se, tametsi a Domino, ita sicut ex se (de qua n. 100-128). Et quia cogi, non est ex libero secundum rationem, et non est ex se, sed est ex non libero, et ex alio, quare haec lex Divinae Providentiae sequitur in ordine post binas priores. Quisque etiam novit, quod nemo cogi possit ad cogitandum quod non vult cogitare, et ad volendum quod cogitat non velle, ita nec ad credendum quod non credit, et prorsus non quod non vult credere; ac ad amandum quod non amat, et prorsus non quod non vult amare. Spiritus enim hominis seu mens ejus in plena libertate est cogitandi, volendi, credendi et amandi; in qua libertate est ex influxu e mundo spirituali, qui non cogit, spiritus enim aut mens hominis in illo mundo est non autem ex influxu e mundo naturali, qui non recipitur, nisi unum agant. [2.] Potest homo adigi ad dicendum, quod haec cogitet et velit, et quod haec credat et amet sed si illa non affectionis et inde rationis ejus sunt aut fiunt, usque non cogitat, vult, credit et amat illa. Potest etiam homo cogi ad loquendem{1} pro religione, et ad faciendum secundum illam, sed non potest cogi ad cogitandum pro illa ex aliqua fide, et ad volendum [pro] illa ex aliquo amore. Quisque etiam in regnis, in quibus justitia et judicium custodiuntur, cogitur ad non loquendum contra religionem, nec ad faciendum contra illam sed usque nemo potest cogi ad cogitandum et volendum pro illa nam in cujusvis libertate est cogitare cum inferno, et velle pro illo, tum etiam cogitare pro caelo, et velle pro illo sed ratio docet qualis unus et qualis alter est, et qualis sors unum manet et qualis sors alterum, ac voluntati ex ratione est optio et electio. [3.] Ex his constare potest, quod externum non possit cogere internum: fit tamen quandoque, sed quod id damnosum sit, demonstrabitur in hoc ordine:

(i) Quod nemo reformetur per miracula et signa, quia cogunt. (ii) Quod nemo reformetur per visiones, et per loquelas cum defunctis, quia cogunt. (iii.) Quod nemo reformetur per minas et poenas, quia cogunt. (iv.) Quod nemo reformetur in statibus non rationalitatis et non libertatis. (v.) Quod contra rationalitatem et libertatem non sit semetipsum cogere. (vi.) Quod externus homo reformandus sit per internum, et non vicissim. @1 for loquendem read loquendum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church