Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 130

Previous Number Next Number See English 

130. (i) Quod nemo reformetur per miracula et signa, quia cogunt. Quod homini sit internum et externum cogitationis, et quod Dominus influat per internum cogitationis in externum ejus apud hominem, et sic doceat et ducat illum, supra ostensum est; tum quod ex Divina Domini Providentia sit, ut homo ex libero secundum rationem agat. Utrumque hoc apud hominem periret, si miracula fierent, et homo per illa adigeretur ad credendum. Quod ita sit, rationaliter sic videri potest Non negari potest, quin miracula inducant fidem ac fortiter persuadeant quod id sit verum, quod ille, qui miracula facit, dicit et docet; et quod hoc in initio ita occupet externum cogitationis hominis, ut id quasi vinciat et fascinet. Sed homo per id deprivatur binis suis facultatibus, quae vocantur rationalitas et libertas, ita quod [non] possit ex libero secundum rationem agere; et tunc non potest Dominus influere per internum in externum cogitationis ejus, nisi solum relinquere homini ex rationalitate sua confirmare illam rem, quae per miraculum fidei ejus facta est. [2.] Status cogitationis hominis talis est, ut ab interno cogitationis videat rem in externo cogitationis suae sicut in quodam speculo; nam, ut supra dictum est, homo potest videre suam cogitationem, quod non dari potest nisi a cogitatione interiore. Et cum videt rem sicut in speculo, potest etiam illam versare huc illuc, et formare illam, usque ut sibi appareat pulchra: quae res, si veritas est, comparari potest virgini aut juveni pulchris et vivis; at si homo rem illam non potest versare huc illuc, et formare illam, sed modo illam credere ex persuasione inducta per miraculum, si tunc veritas est, comparari potest virgini aut juveni sculptis ex lapide aut ligno, in quibus non vivum est: et quoque comparari potest objecto, quod jugiter coram visu est, quod solum spectatur et abscondit omne id quod utrinque a latere, et quod post illud est; tum comparari potest sono in aure continuo, qui aufert perceptionem harmoniae ex pluribus. Talis caecitas et surditas inducitur menti humanae per miracula. Simile est cum omni confirmato, quod non spectatur ex aliqua rationalitate antequam confirmatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church