Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 147

Previous Number Next Number See English 

147. Paucis etiam tradetur, quomodo Dominus ejicit concupiscentias mali, quae internum hominem a nativitate obsident et loco illarum indit affectiones boni, quando homo sicut a se removet mala ut peccata. Ostensum prius est, quod homini sit mens naturalis, mens spiritualis, et mens caelestis; et quod homo in sola mente naturali sit, quamdiu in concupiscentiis mali et illarum jucundis est, et quod tamdiu mens spiritualis clausa sit. Ut primum vero homo post explorationem agnoscit mala ut peccata contra Deum, quia contra leges Divinas, ac ideo vult desistere ab illis, tunc Dominus aperit spiritualem mentem, ac intrat in naturalem per affectiones veri et boni, ac intrat in rationale, et ex illo disponit in ordinem illa, quae inferius in naturali contra ordinem sunt. Hoc est quod apparet homini sicut pugna, et apud illos qui multum indulserunt jucundis mali, ut tentatio fit enim dolor animo, cum invertitur ordo cogitationum ejus. Nunc quia est pugna contra illa quae in ipso homine sunt, et quae homo sentit sicut sua, et nemo potest contra se pugnare nisi ex interiori se, et nisi ex libero ibi, sequitur quod internus homo tunc pugnet contra externum, et quod ex libero, et quod cogat externum ad obedientiam; hoc itaque est cogere se ipsum. Quod hoc non sit contra libertatem et rationalitatem, sed secundum illas, patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church