148. Praeterea omnis homo vult liber esse, ac non liberum seu servum a se removere. Omnis puer qui sub magistro est, vult sui juris esse et sic liber omnis famulus sub suo domino, et ancilla sub sua domina, similiter; omnis virgo vult exire domo patris et nubere, ut libere in suamet domo agat; omnis adolescens qui vult operari, vel negotiari, vel fungi aliquo officio, dum in servitute sub aliis est, vult emancipari, ut sui arbitrii sit. Omnes illi qui sponte serviunt propter libertatem, cogunt se ipsos; et cum se ipsos cogunt, ex libero secundum rationem agunt, sed ex interiori libero, a quo spectatur exterius liberum sicut servum. Hoc adductum est, ad confirmandum quod semetipsum cogere non sit contra rationalitatem et libertatem.