Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 152

Previous Number Next Number See English 

152. Quoniam homini internum et externum est, ac utrumque reformandum est ut homo reformatus sit, et quoniam nemo reformari potest, nisi exploret se, videat et agnoscat sua mala, et postea desistat ab illis, sequitur quod non solum externum explorandum sit, sed etiam internum. Si externum solum exploratur, homo non videt aliud quam quod actualiter commiserat, ut quod non occiderit, non adulteratus sit, non furatus sit, et non false testatus sit, et sic porro: ita explorat mala sui corporis, et non mala sui spiritus et tamen mala spiritus exploranda sunt, ut quis reformari possit nam homo vivit spiritus post mortem, et omnia mala, quae in illo sunt, remanent; et spiritus non aliter exploratur, quam ut homo attendat ad cogitationes suas, imprimis ad intentiones, nam intentiones sunt cogitationes ex voluntate ibi sunt mala in origine sua et in radice sua, hoc est, in concupiscentiis suis et in jucundis suis quae nisi videntur et agnoscuntur, homo usque in malis est, utcunque in externis non commiserat illa. Quod cogitare ex intentione sit velle et facere, patet a Domini verbis, "Si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa {1}commisit in corde (Matth. v. 28). Talis exploratio est interni hominis, ex qua essentialiter exploratur externus homo. @1 commisit (cum Doctore Tafel) pro "committit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church