Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 153

Previous Number Next Number See English 

153. Saepius miratus sum, quod tametsi universus orbis Christianus novit, quod fugienda sint mala ut peccata, et quod alioqui non remittantur, et si peccata non remittuntur, nulla sit salvatio, usque tamen inter millenos vix unus hoc sciat; inquisitum est hoc in mundo spirituali, ac ita inventum est. Quisque enim in orbe Christiano novit id ex orationibus praelectis coram illis qui Sanctam Cenam obeunt, nam id in illis aperte dicitur; et tamen cum quaeruntur num sciant hoc, respondent quod non sciant, et quod non sciverint. Causa est quia non cogitaverunt de eo, et plerique quod modo cogitaverint de fide, et de salvatione per illam solam. Et quoque miratus sum, quod sola fides ita occluserit oculos, ut qui in illa se confirmaverunt, dum legunt Verbum, nihil videant quae ibi de amore, charitate et operibus dicuntur est sicut illiverint fidem super omnia Verbi, quemadmodum qui minio illinit scripturam, ex quo non patet aliquid quod subter est; et si aliquid patet, absorbetur a fide, et dicitur quod illa sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church