155. (i.) Quod homo a solo Domino ducatur et doceatur. Hoc ut universale consequens fluit ex omnibus illis, quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, ostensa sunt tam ex illis, quae de Divino Amore Domini et de Divina Sapientia Ipsius in Parte Prima quam quae de Sole mundi spiritualis et de sole mundi naturalis in Parte Secunda tum quae de Gradibus in Parte Tertia et quae de Creatione universi in Parte Quarta ut et, quae de Creatione hominis in Parte Quinta, ibi demonstrata sunt.