156. Quod homo a solo Domino ducatur et doceatur, est quod a solo Domino vivat nam vitae ejus voluntas ducitur, et vitae ejus intellectus docetur. Sed hoc contra apparentiam est apparet enim homini sicut vivat ex se, et tamen veritas est quod vivat a Domino, et non a semet. Nunc quia non dari potest homini, quamdiu in mundo est, perceptio sensationis quod vivat a solo Domino, (quoniam apparentia quod vivat ex se non ei aufertur, nam absque illa homo non est homo,) ideo hoc per rationes evincendum est, quae postea confirmandae sunt per experientiam, et demum per Verbum.