Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 162

Previous Number Next Number See English 

162. (ii.) Quod homo a solo Domino ducatur et doceatur per caelum angelicum et ex illo. -Dicitur quod homo a Domino ducatur per caelum angelicum, et ex illo; sed quod per caelum angelicum, est ex apparentia, at quod ex caelo illo, est ex veritate. Quod apparentia sit quod per caelum angelicum, est quia Dominus apparet supra illud caelum ut Sol: quod veritas sit, quod ex caelo, est quia Dominus in illo caelo est sicut anima in homine. Dominus enim est omnipraesens, et non est in spatio, ut prius ostensum est quare distantia est apparentia secundum conjunctionem cum Ipso et conjunctio est secundum receptionem amoris et sapientiae ab Ipso. Et quia nemo potest conjungi Domino, quemadmodum Ipse est in Se, ideo Ipse apparet angelis ad distantiam sicut Sol: sed usque est in universo caelo angelico sicut anima in homine et similiter in unaquavis societate caeli, et similiter in unoquovis angelo ibi; anima enim hominis non modo est anima totius, sed etiam cujusvis partis. [2.] Sed quia ex apparentia est quod Dominus regat universum caelum, et per hoc mundum, a Sole qui ab Ipso, et ubi Ipse (de quo Sole videatur transactio De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Secunda), et quia licet cuivis homini loqui ex apparentia, nec potest aliter, ideo etiam licet cuivis, qui non in ipsa sapientia est, cogitare, quod Dominus regat omnia et singula ex Sole suo, et quoque quod regat mundum per caelum angelicum: ex tali apparentia etiam cogitant angeli inferiorum caelorum; at angeli superiorum caelorum loquuntur quidem ex apparentia, sed cogitant ex veritate, quae est quod Dominus regat universum ex caelo angelico, quod est ex Se Ipso. [3.] Quod simplices et sapientes similiter loquantur, sed non similiter cogitent, illustrari potest ex sole mundi de illo omnes loquuntur ex apparentia, ut quod oriatur et occidat at sapientes, tametsi loquuntur similiter, usque cogitant quod immotus stet hoc quoque est veritas, et illud apparentia. Idem etiam illustrari potest ex apparentiis in mundo spirituali apparent enim ibi spatia et distantiae sicut in mundo naturali, sed usque illa sunt apparentiae secundum dissimilitudinem affectionum et inde cogitationum. Simile est cum apparentia Domini in Sole suo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church