163. Quomodo autem Dominus ducit et docet unumquemvis hominem e caelo angelico, paucis dicetur. In transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, ac supra in hac transactione De Divina Providentia, tum in opere De Caelo et Inferno, Londini, anno 1758, edito, ex visis et auditis notum factum est, quod universum caelum angelicum appareat coram Domino tanquam unus Homo, et quod similiter unaquaevis societas caeli, et quod inde sit quod unusquisque angelus et spiritus in perfecta forma sit homo. Et quoque in supradictis transactionibus ostensum est, quod caelum non sit caelum ex proprio angelorum, sed ex receptione Divini Amoris et Divinae Sapientiae a Domino ab angelis. Exinde constare potest, quod Dominus regat universum caelum angelicum sicut unum Hominem et quod caelum illud, quia in se est Homo, sit ipsa imago et ipsa similitudo Domini; et quod Ipse Dominus regat caelum illud, sicut anima regit suum corpus: et quia universum genus humanum regitur a Domino, quod non regatur per caelum, sed e caelo a Domino, consequenter ex Se, quia Ipse est caelum, ut dictum est.